
| MENU | :: :: :: :: :: :: :: :: :: :: :: :: :: :: :: :: :: :: :: ::
|
|
|
Acta Diurna
|
AD é un foglio diretto da
Antonio Antonioni che contiene notizie, eventi, commenti su arti e culture per
la divulgazione della lingua latina. L'invio di materiali in latino,
specificando i dati dell'autore, va trasmesso per posta elettronica (testo senza
formattazione, il corsivo o il neretto vanno precisati) al seguente indirizzo:
info@asiac.info
PRAEFATIO ACTA DIURNA AB ANTONIO
ANTONIONI CONCINNATA AD ACTA DIURNA ab Antonio Antonioni concinnata
Vulganda occurrunt his paginis quaecunque scitu digna sunt visa, maxime autem
quae ad letteras, artes, scientias pertinent. Quod vero hanc in rem adhibere
constituimus linguam Latinam, hoc noli mirari, candide lector! Quae lingua cum
aptissima videatur ad communem omnium populorum concordiam et humanitatem
promovendam, nostra quidem sententia dignissima est, quae non solum apud
Europaeos in pristinum restituatur honorem, sed toto orbe terrarum quam
latissime pateat. |
| VETUS MISSA LATINA. FERRARIAE QUOQUE RESTITUITUR |
Concilium oecumenicum Vaticanum II (1962-65) non omnes sciunt, in ritibus latinis ampliorem quidem locum linguis tribuisse vernaculis, utpote quarum “usurpatio valde utilis apud populum existere” posset, in universum tamen latinae linguae usum liturgicum antiquitus traditum servavisse (const. SACROSANCTUM CONCI-LIUM, 36).
Item de musica sacra, de cantu gregoriano, de officio divino clericis recitando, de lingua latina in seminariis discenda normae conciliares prudenter eo intendebant, ut veneran-dum illud pietatis, artis, doctrinae patrimonium non sine Dei numine a majoribus acceptum nos-tris quo-que temporibus incolume permaneret. Quod totum contra, ut omnes viderunt, evenit: nam nulla alia ex re, quam praxi quadam plane abusiva, praeceptis conciliaribus spretis eo tandem deventum est, ut quicquid latinum sonaret e sacris detruderetur; frustra reclamantibus doctis hominibus permultis, philosophis, poëtis, philologis, musicis. Ex quo autem librorum liturgicorum textus latinus magnam partem innovatus, anno 1970 apparuit a Paulo PP. VI rite probatus, data insuper episcopis facultate in linguas vernaculas eum convertendi, hoc admodum singulare et mirabile est factum, ut non solum vetus Missale Romanum Sancti Pii V, a Joanne XXIII denuo editum a. 1962, quamvis non expresse abrogatum, tacite abolitum vetitumque quibusdam videretur; sed ipsum Missale latinum ad exequenda Concilii placita proxime promulgatum, incredibile quanto despectui haberetur, vulgaribus tantum ejus versionibus in usum receptis; quasi ab ipso Summo Pontifice non ut totius Romanae Ecclesiae proprium solemniter sancitum, sed quemadmodum de vetere illo dictitabant, ita etiam hoc novum abolitum vetitumque esset!
>> Leggi.....
| DE “NATURAE RATIONE” LINGUAE LATINAE DOCENDAE |
Mirabuntur fortasse lectores nonnulli, quod Latine proferantur haec acta diurna, quibus neque antiquorum Romanorum neque Graecorum, Assyriorum Aegyptiorumve reconditas abstrusasque res perscrutari in animo habeamus, sed hujus, qualis nunc est, humani cultus augendi ac promovendi munus susceperimus; praesentis temporis necessitatibus subveniendi; quin et adulescentibus ad negotia et occupationes accessuris utilitatis quantum possumus afferendi. Latinitate contra, qualem quidem et qua ratione a magistris accepimus, quid longius cogitari possit ab hujus aetatis moribus disjunctum? quid a quotidiano rerum usu remotius? quid alienius a recentioribus artium inventis, quorum ope hominum vitae ratio omnis mutata est et in dies mutatur?
Sunt enim pueris tot tantaeque res percipiendae ad usum vitamque communem necessariae, ut nullum jam illis temporis spatium ad istas nugas, nempe et ad grammaticam discendam et ad auctores legendos imitandosque, videatur relinqui. Nugas scilicet dixi, cum haec studia non, ut olim, difficilia tantum (qua de re Montaigne ille acerrimus bonarum artium existimator non dubitavit dicere: c’est un grand et bel agencement que le grec et le latin, mais on l’achète trop cher), non solum difficilia sed inutilia omnino habeantur. Ce n’est plus un bel agencement! Ita plerique nunc quidem sentiunt.
>> Leggi.....
| Aemilius Springhetti, LITTERAE LATINAE HUMANISTICAE |
3 / IX / 2008, (recensione di Antonio Antonioni). Hoc de opere si te, candide lector, non latuerint, quae nuper Aloisius Miraglia et Jacobus Dalla Pietà disseruerunt, non multum profecto mihi supererit illustrandum. Quorum prior de eo ejusque auctore Romae elapso anno eloquentissimam protulit orationem, in commentariorum quibus index LATINITAS vol. LVI, fasc. 2 typis exscriptam; posterior in eodem fasciculo libri materiam rettulit ac recensuit. De hominis igitur doctrina, eruditione singularique Latini sermonis peritia commemorare supervacaneum duco, praesertim cum ex ejus foras jam datis scriptis haec omnia plane et dilucide innotuerint. Quorum librorum titulos saltem quosdam impraesentiarum praeterire nolim: INSTITUTIONES dico illas STILI LATINI uberrimas omnibusque tironibus perutiles, anno 1954 in vulgus emissas atque duos post annos propriis instructas EXERCITATIONIBUS; LEXICON LINGUISTICAE ET PHILOLOGIAE, anno 1962 editum, LATINITATEM FONTIUM PHILOSOPHIAE SCHOLASTICAE et JURIS CANONICI, annis 1967 et 1968.
>> Leggi.....
| DEFENSIO POPULI PATAVINA CENTESIMUM EXPLEVIT ANNUM | Padua, 13/IV/2008 (Antonio Antonioni). Die X Aprilis in aulam Galilaeianam universitatis studiorum Patavinae ephemeridum catholicarum scriptores ex tota Italia convenerunt, centesimum celebrantes annum commentariorum hebdomadariorum, quibus ”La difesa del popolo” inscriptum est, quique a curia dioecesis illius eduntur.
Videtur illa inscriptio eorum temporum indoli consentanea fuisse, quibus acris insectatio contra Christi religionem a liberalium partium fautoribus, tum divitiis tum publica auctoritate pollentibus, per totam fere Europam suscepta erat; quin vel acrius in Christianam ecclesiam invehebantur, qui rempublicam ita evertere studebant, ut in proletarios summa conferretur potestas.
Bifariam igitur, et contra impiorum insidias animarum saluti paratas, et contra divitum arrogantiam opifices mancipiorum loco habentium, illa defensio constituta est.
>> Leggi.....
| PERACTO NEAPOLI SUPERIORE AESTATE CONVENTU HVMANITAS NUNCUPATO.... |
(11/IV/2008) Peracto Neapoli superiore aestate conventu HVMANITAS nuncupato, apparitores, felici conventus successu incitati, ordinare statuerunt, una cum amicis collegisque Hungaris, seminaria quaedam Latina, aestate hac proxima Segedini in inclita Hungariae urbe habenda. Quae seminaria inde a die vicesimo quinto mensis Iulii ad Kalendas usque Augustas, sub nomine quod est LITTERARVM VIS, celebrabuntur; ita tamen ut iuvenes die vicesimo altero Iulii eodem iam congregentur, ut a peritioribus per biduum usu sermonis Latini extemporali initiari queant. Ad haec seminaria participanda ii omnes vocantur, qui humanitatis studiis addicti de iisdem cum praeceptoribus ac condiscipulis sermocinari disputare deliberare cupiant. (A.A.)
>> Leggi.....
| Dies Academicus della Facoltà Teologica del Triveneto con il cardinale Angelo Scola, l'arcivescovo Antonio Mattiazzo e il filosofo francese Jean-Luc Marion |
Padova, 8 marzo 2008 (dai nostri inviati A. Miatello e A. Antonioni, foto di A. Boaretto, esclusiva aidanews). Nella Facoltà Teologica del Triveneto, a Padova, con ingresso da via del Seminario 29, si è svolto ieri il DIES ACADEMICUS per l'inaugurazione del terzo anno accademico dell'istituzione fondata nel giugno 2005. Il Dies Academicus si è ambientato nella splendida cornice del settecentesco teatro del seminario Maggiore di Padova, ambiente contiguo ai nuovi spazi della sede centrale della Facoltà teologica del Triveneto, che funge anche da Aula Magna dell'istituzione teologica.
>> Leggi.....
Pagina: 1 2 Prossima
|
|

| Pagine piu' visitate | :: :: :: :: ::
|
|